Rozmiar: 15909 bajtów

1293. August 1. Ratibor.

Herzog Premisl erlaubt den Brüdern in Czarnowanz, Knizenitz nach deutschem Rechte auszusetzen, u. gewährt dazu Freiheit von allen Lasten u. Diensten auf 16 Jahre.

In Nomine Domini Amen. Quoniam oblivionis incursu ea que fiunt in tempore, velut umbra declinans a memoria hominum labuntur cum tempore, necessarium est acta quorumlibet scripture testimonio roborari. Ad noticiam igitur universorum et singulorum hoc scriptum intuencium volomus pervenire, Quod Nos Premislius Dei gratia Dux Rathyboriensis, Religiosis viris fratribus in Cernouans pro nomine Christi degentibus, villam eorundem que Ksegnice wlgariter nominatur, in nostro sitam dominio, Iure Theotonico locandam per virum providum Velantam, aut ipsius legittimum successorem, dictorum fratrum acclinati precibus, dedimus liberam opcionem, ac plenariam facultatem. Addicientes quod quicumque in hereditate nominate ville vocati et locati fuerint, ab exactionibus, solucionibus, necnon serviciis cuiuscumque generis, nostrum contingentibus dominium, una cum solteto predicto Velanta ac eius posteris, gaudeant sedecim annorum omnimoda libertate. In cuius rei evidens testimonium hanc litteram super hiis conscriptam, Sigillo nostro fecimus conmuniri. Datum Rathybor Anno domini M°. CC°. LXXXX°. tercio. Ad Vincula Petri, Presentibus Thoma Iudice curie nostre, Iascone subcamerario, Adam thezaurario, Adam subvenatore, Boguta, Gothardo, Militibus nostris, Tilkone Canonico S. Thome, Iascone de Psow, Capellanis nostris, et aliis quam pluribus.

Anhangend das Wappensiegel Premisls mit der Umschrift: S. PMISLII. DEI. GRA. DVC. RATHIBORIENS.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów